- PALAESTINS
- PALAESTINSprovincia Syriae Arabiae contermina. Herodot. tota n Syriam vocat Palaestinam. In ea quinque civita tes continebantur, Gaza, Ascalon, Gath, Accaron, et Azotus. Vide Plin. l. 5. c. 20 et l. 6. c. 27. Alii terram Sanctam vocant, in Galilaeam ad Boream, Iudaeam cum Idumaea ad Austrum, et Samariam in medio divisam, Sane Ptolemac, Straboni, ac Tacito, l. 2. Annal. c. 42. Syria Palaestina eadem ipsa est quae Iudaea. Aliis diversae sunt; sic Ebraei a Palaestinis disterminantur. Papinius Szlv. 1. l. 5. v. 213.—— Palastini simul, Ebraeique liquores.Quod libentius (inquit Seldenus) adduxi, ut magni eiusdem poetae nimis depravatam, in Glauciae Epicedio, l. 2. Sylv. 1. v. 160. lectionem inde emendarem. In eo ita legitur:Quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,Quodque Arabes Phariique (palam est, vidique) liquoresArsuram lavere comam.——Quid (malum) palam est vidique? Tantusne Poeta tantae monimentum oscitantiae etiam ridiculum infarciret? Quae habent heic Domitius Calderinus, Cael. Rhodig. etiamm et ipse gevartius in notis plane frigent. Restituimus:Quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores.Palaestina aqua, pro Tigride ponitur apud Ovid. Fast. l. 2. v. 464.Inque Palaestinae margine sedit aquae.Sitracena enim regio Assyriae a Tigride fluv. irrigata, Palaestina, teste Pliniô. l. 6. c. 27. nominatur. Tibull. l. 1. eleg. 7. v. 18.Alba Palaestino sancta columba Syro.Sil. Italicus l. 3. v. 605. de Tito Vespas. loquens:—— —— Hic fera gentisBella Palestinae primo delebit in aevo.Ubi bellum Iudaicum intelligit. Palaestina itaque olim Chanaan dicta, Iudaeam, Samariam, et Galilaeam complectitur: Dio l. 36. Ταῦτα μέν ποτε εν τῇ Παλαιςτίνῃ ἐγένετο, οὕτω γὰρ τὸ σύμπαν ἔθνος, ὅσον ἀπὸ τῆς Φοινίκης μέχρι τῆς Αἰγύπτου παρὰ τὴν θάλαςςαν τὴν ἔσω παρήκει, ὑπὸ παλαιῶν κέκληται. Nic. Lloydius. Baudrando pars Asiae, olim Terra canaan, postea Iudaea exteris. Divisa fuit alias in 12. Tribus, a Borea in Meridiem extensa. Habet a Septentrione Syriam, ab Occasu mare Mediterraneum, ab Ortu Arabiam desertam, a Meridie Arabiam Petraeam. Eiuspartes suêre Galilaea, Samatia, Iudaea, Idumaea et Decapolis trans Iordanem. Urbes praecipuae Hierosolyma, caput; Caesarea, Ascalon, Gaza, Ioppe, Bostra Idumaeae, Sebaste, Accon seu Ptolemais et Tiberias. Nunc haec regio Terra Sanctadicta subest Turcis, 2 152. annis. Cum enim Saracenorum iugô pressa gemeret, expeditio in eam suscepta est A. C. 1094. eoque ad sexagies ceniena Milia hôc et seqq. annis se contulerunt, Duce Godofridô Bullionaeô, qui, Solymannô victô, Hierosolymam cepit, Rex ibi designatus, A. C. 1099. cui mortuo suocessit frater Balduinus I. A. C. 1101. postquam ibidem iam A. C. 1090. Ordo Vallis Umbrosae, et Hospitaliorum institutus esset, Quemadmodum ordo Templariorum, eôdem loci originem cepit. A. C. 1118. Balduino I. successit gener Fulco, Comes Andegav. A. C. 1131. qui equilapsu mortuus, A. C. 1141. Balduinum II. et Almericum, fratris successorem A. C. 1163. reliquit. Hunc excepit Balduinus III. Epilepticus. A. C. 1173. qui Balduinum IV. quinquennem fil. Regem cieavit, quô triennio post mortuô, Guido Lusinianus, Balduini leprosi affinis, regnum suscepit, unde civile bellum, hincque ruina regni, occupati a Saladino, A. C. 1187. rege. metropoli, cruce, captis. Quare nova Christianorum in terram Sanctam A. C. 1190. suscepta expeditio, Philippi Galliae et Richardi Angliae Regum ductu, sed nil nisi Tyrus, Prolemais, Antiochia et Cyprus obtenta, quae Guidoni vendita est, A. C. 1192. post quem Almericus Cyprum et Palaestinae loca tenuit, quô mortuô, A. C. 1205. post quinque annorum interregnum, evocatus e Gallia Iohannes Brenna, ducta Almerici privignâ, Rex declaratus est, A. C. 1210. cum prius in Ungaria fratres duo de regno contendentes, ita convenissent, ut qui fortius se in Palaestina gessisset, regnum domiteneret, A. C. 1200. Iterum expeditio in Palaestinam decreta est, A. C. 1215. in Concil. Lateranensi, quô tem pote ex sola Anglia LXM. exierunt. Fridericus dein II. Imper. Iolantâ Iohannis Brenni filiâ ductâ regnum obtinuit. A. C. 1229. quô mortuô inter factiones Venetam et Genuensem de novo rege litigatum, tandemque tex Cypri Hugo Lusignanus creatus est, A. C. 1269. quô annô Iacobus Arragoniae Rex expeditionem eôdem infeliciter tentavit, classe amissâ. Postmodum Hugonis ius in dubium vocatum, quod cum Maria Domicella Carolo Siculo vendidisset, hinc iterum, discordiae, Sultani successus, Hugonis in Cyprum fuga et mors: Sicque Latini ex Syria et Palaestina, ignavia, perfidiâ, dissidiis suis, annô a victeria Godofredi 194. plane exclusi sunt, A. C. 1292. Peucet. in Chron. De novo ergo expeditio decreta in Concil. Lugdunensi, A. C. 1274. sequentibusqueannis varia Christianorum molimina sunt suscepta, sed frustra. Mansit siquidem in Sultanorum Aegypti potestatePalaestina, donec Turcis cessit. De Palaestina aocuratissime scripserunt Iac. Bonfrerius Not. ad tabb. Adrichomii, et Ioh. Lightfootus Animadvers. in Chorogr aphiam sacram. Vide Becmannum Histor. Orbis Terr. Item in vocibus Iudaea et Terra S. Coeterum ratione limitum dupliciter confiderari potest, vel prout possessa fuit ab iis, qui ex Aegypto exlerunt, vel prout reduces e captivitate Babylonica, eam tenuerunt. Priori respectu Mare magnum seu Mediterraneum ab Occasu habuit: in Australibus primus fuit flvulus Aegypti i. e. Sihor, Iosuae c. 13. v. 3. In extremo Septentrione Gessuri regio fuit. A Mari Mediterraneo versus Ortum gemina montium iuga surrexêre Libani ac Antilibani. Auctor Anonymus (quem Christianum Becmannum esse accepimus) Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 6. sect. 2. Friderico Spanhemio in Epitome Histor. V. T. Regio haec, quam velut totius Geocosmi umbilicum in medio Geographi locant, inter 31. et 32. gr. latitud. 65. et 66. longitud. primitus terminos habuit, ab Ortu Caelesyriam, cum parte Arabiae desertae: ab Occasu Mare Mediterraneum, a Meridie desertum Baran et Beerseba, cum Cadesh Barnea ac fluv. Sichor: a Septentrione Libanum seu potius Antilibanum, ad cuius radicem Dan erat civitas (quae postea Casarea Philippi et Paneas dicta) item Hamath seu Emath (sequenti tempore Epiphania vocata) Unde phrasis Scripturae, a Dan usque Beerseba, Iudic. c. 20. v. 1. 1. Sam. c. 3. v. 20. Vide quoque Ezech. c. 47. v. 15. etc. Davidis vero et Salomonis Principatu, ad Euphratem usque, Orientalesterrae limites extensi sunt. Idem regionis longitudinem, a Dan videl. Beerseba usque 67. milliar. latitudinem autem a Mari Magno ad Iordanem usque, qua maxime in Orientem excurrit, 17. vel 18. milliar. statui, addit. Post solutam dein captivitatem Babylonicam, stante Templô secundô, partibus aliquot imminuta fuit: Samaria enim et Asseritarum non parva portio exsecta, et praeterea limites Australes positi sunt Cadesh Barnea et Ascalon, atque adeo exclusum, quod extra eas in parallelo quasi sitas erat, Becmannus ibid. ex Schebiith Hieros. fol. 36. 3. Palaestinae divisio fuit in quatuor partes, Iudaeam, Samariam, Galilaeam et Peraeam, (cum prius in 12. tribus, de quibus vide suô locô, fuisset distributa.) Destructô tandem Templô secundô et Hierosolymâ, cum toto Regno, funditus a Romanis, eversâ, alia iterum Palaestinae facies erat. Triplex namque sub Imperatorib. Christianis facta in tot provincias seu Eparchias, (quas sub maioribus Praefecturis, quas Dioeceses appellanant, continebantur) abiit: Et quidem omnes hae Palaestiriae ad Praefecturam Antiochenam, unam ex quinque Orientalibus, cui 15. suberant provinciae, pertinebant. Quarum prima Metropolim habebat Caesaream, et primo quidem a Propraetore, postea a Proconsule regebatur, continebatque inter alia, Hierosolymam seu Aeliam et Neapolim olim Sicbar. Secunda, versus Boream magis rendens, Samariam primo, postea Scythopolim olim Bethsean nuncupatam, caput habuit, et priore ignobilior, Praesidi paruit. Tertia. Austro obversa, alias Salutaris quoque dicta, montem Sinai, Arabiam Petraeam, veterem Idumaeam cum Iudaeae parte Meridiali complectebatur, et Metropolim habebat Petram atque itidem a Praeside gubernabatur etc. Vide Franc. Burmannum in Iudic. c. 21. et plura de regione hac, apud Burch. de Monte Sion Descr. Terrae Sanctae in tom. 6. Antiqq. Lect. Canis. Rud. deFranceinsperg Itiner, in Terram Sanctam. Bellonium Observation. l. 2. c. 79. Chr. Adrichomium Theatr. Terrae S. Henr. Buntingum Itiner. Chr. Heldmannum Palaestinâ, Ariam Montanum in Chaleb,Iac. Zieglerum Palaest. Thom. Fullerum the Pisga sight of the Land of promise: quos omnes tamen non unius παροράματος accusârunt Iac. Bonfrerius et Ioh. Lightfootus. Antiquitates eius. quae hodieque spectandae exhibentur, S. sepulchri, loci crucifixionis Christi, vestigiorum Christi in caelum ascendentis lapidi impressorum, Turris Ederae seu Templi Angelus ad Pastores nunc dicti, aliarumque rerum magno numerô, grave hoc dubium manet, an loca et monumenta talia eo in statu adhuc superesse possint, quô tempore Christi et Apostolorum fuerunt, post tot, tantasque mutationes Iudaeae a Romanis, Persis, Saracenis, Turtis illatas? Vide Voetium Dipsput. Sel. part. 3. p. 999. de Peregrinationibus Hierosolymit. Certiores sunt variae inscripsiones, quibus in rupibus Deserti Sin, in Arabia Petraea incisis, conservatur memoria antiquissimae Israelitarum in deserto peregrinationis; quas ante annos aliquot collegit Thom. Novariensis Franciscanus, Athan. dein Kircherus publici iuris fecit. in Oed. Aegypt. t. 2. cl. 2. c. 2. §. 5. De Maribus, Montibus, Locisque illustribus Palaestinae, vide infra. MARIA PALAESTINAE, SUB QUIBUS ETIAM LACUS COMPREHENSI. Mare Apamiense, aburbe Syriae propinqua dictum, vulgo Mare de Apamia, lacus Iosepho appellatur. Mare Arenosum, vulgo Mare decholta, forte lacus Sirbonis olim quem locis arenosis cinctum esse Diod. Siculus scribit. Asphaltites lacus, seu Mare Sodomiticum. Mare Iazer; Ierem. c. 48. v. 32. vulgo Mare de Scaliiith. Mare Magnum, seu Mediterraneum, Samochonitis lacus. Mare Tiberiadis: e quibus Asphaltites lacus, et haec tria ultima satis nota; fluvii sunt, Iordanes, rotius Regionis praecipuus, de quo vide suô locô. Praeterea Arnon et Iabok in regione trana Iordanem; Cison in tribu Isaschar et Zebulon. Iarmoch Plinio Hieramax, Kirmion, Pigah seu Pharphar, Nehel Escol etc. MONTES PALAESTINAE CLARI. Abarim, mons fuit seu potius plurium montium continuatio, in confinibus Amorrhaeorum et Moabitarum. Vide Deuter. c. 32. v. 49. Eius pars Nebo, ibid. cuius vertex Pisga seu Phasga, Deuter. c. 34. v. 1. Antilibanus, terminus regionis Septentrionalis. Carmelus geminus, alter ad mare, Plinio l. 5. c. 19. Promontorium Carmelum, in cuius vertice oppid. Ecbatana: Alterin Iudaea, ubi olim Nabal habitavit, 1. Sam. c. 25. v. 2. Ebal et Garizim, montes in tribu Ephraim, maledictione ac benedictione inde recitari solitis, insignes. Gilboae montes, eregione Hermunii, vide infra. Gilead montes, versus Ortum maxime extensi. Hermon, non procul a Thabore ortus, ad egressum Iordanis e mari Galibaeae desinit, Hieron. in Epit. Paulae. Vide Psalmum 89. v. 13. Hermonium, iugum humile, montis Hermon, versus montem Thabor, procurtens. Ps. 42. v. 7. Iudae montana, ubi Hebron. Libanus, veraus Septentrionem, in Sacris multum memoratus. Moria, in quo Templum. Olivarum mons, in historia N. Test. notissimus. Sion mons, intra urbem Hierosolymam. Thabor, quem LXX. saepenumero Itabyrium, Iosephus τὸ Ι᾿ταβύριον ὄρος vocat: Medius fuit inter Campum Magnum et Scythopolim. Vide Ioseph., Iud. Bell. l. 11. c. 11. Ut alios omittam, quorum in terra hac ingens numerus. Imo montibus tota, velut muro, cincta Palaestina fuit, nisi qua ad Occidentem Mari Mediterraneôalluebatur. URBES ET LOCA PALAESTINAE ILLUSTRIORA. Accaron, Satrapia Philistaeorum extrema, urbs Borealis, Ios. c. 13. v. 3. confer cum Strabone, Geogr. l. 16. Aroer, ad torreutem Arnon, Ios. c. 13. v. 25. Ascalon, in tribu Iuda. Asdod seu Azorum, una ex Satrapiis Philistaeorum, cuius mentio 1. Sam. c. 5. v. 1. Azor. ad lacum Samochonitidem. Bethaven, iuxta Hai, Iosae. c. 7. v. z. Bethela, urbs limitanea Beniaminitidos, lineâ rectâ Hierosolymae opposita, Vide Ios. c. 18. v. 13. Bethlehema, in tribu Iuda, CHRISTI insignis natalibus. Bethoron duplex, inferior et superior, quae utraque ad Ephraimitidem spectavit, 1. Paral. c. 7. v. 24. Sunt tamen, qui inferiorem Iudaeae transcribant. Bethsan, quae postea Scythopolis, in Manasside, ad Iordanem, termainus fuit Galilaeae. Vide Ios. c. 17. v. 11. Bethsura gemina, altera Hierosoly mis 5. tantum stadiis distans vetsus Austrum. 1. Macchab. c. 4. v. 61. altera prope Chebronem fuit, Hieronym. in Loc. Hebr. Caesarea Palaestinae, littoralis. Caesarea Philippi, alias Paneas, et Dan et Lesa, in Peraea. Cana in Galilaea, cuius Tiberiade distantiam itineria nocturni spatiô se esse emensum, resert Ioseph. de V. S. Capernaum, in Genesaritide regione, Matth. c. 4. v. 13. in Galilaea, ad lacum, Ioseph. Belli Iud. l. 3. c. 18. Chebron, sita fuit, in plaga Australi, sed ad Ortum inclinante. Clauth mos, i. e. Iocus flentium, silva fuit, quâ David Hierosolymis egressus Palaestinos in valle Rephaim castrametantes a tergo in vasit. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 7. c. 4. Deserta fuêre varia, Engaddi, ad limites Australes tribus Iudae:Hiericho, inter Hierichuntem et Hierosolymam, Ioseph. Bell. Iud. l. 5. c. 4. Maon, infradesertum Engaddi: Paran extra limites Terrae sanctae, in Austro: Ziph, interius iusta Maon, Vide 1. Sam. c. 23. v. 19. 24, 25. Eleutheropolis, in tribu Iuda, Hierololymâ Australior. Gadara, Tiberiadi vicina, iuxta Tribum Simeon. Gamala, in Gaulonitide in feriore e regione Taricheae, Ioseph. de Bello Iud. l. 4. c. 1. Gaza, una ex 5. Satrapiis Philistaeorum, penes Tribum Iuda. Getha, similiter, vide 1. Sam. c. 5. v. 8. ubi Arca Foederis Azothô Getham, Gerhâ Accaronem translata legitur. Vide quoque Ios. c. 13. v. 3. Hai, ab Oriente Bethelae. Ios. c. 7. v. 2. sicut haec. limitanea. Hiericho in Tractu Beniamin, Hierosolymâ 150. et a Iordane 60. stadiis distans; prima in Israelitarum manus pervenit, Vide Ios. c. 6. v. 2. Hierosolyma, caput Regionis. Iamnia, eadem cum Iebneel, Ios. c. 15. v. 11. cum portu, 2. Machab. c. 12. v. 9. Ioppe, extra limites Dan, litoralis, omnium Urbium, quae exstant, antiquissima. Vide Strabon. Geogr. l. 16. Iulias, ad influxum Iordanis in mare Gennesareth. Lydda, vicina Ioppae, Actor. c. 9. v. 38. Madon, ad lacum Samochonitidem Urbs. Mageddo, ad Cisonem fluv. haud procul a monte Thabor, Ios. c. 17. v. 14. in Manassitide. Maspha, seu Miaepa, in Tractu Iuda. Iudic. c. 20. v. 1. Modin, in Tractu Dan, in monte. 1. Machab. c. 2. v. 1. Naioth, locus Ramae prosimus, seu magis eius suburbium, 1. Sam. c. 10. v. 18. Pella, limes Borealis Peraeae, inter Iuliadem et Philadelphiam media. Vide Ioseph. Bell. Iud. l. 3. c. 11. Philadelphia, ad Peraeae terminos Orientales, Idem ibid. Alia ab ea. cuiusin Apocal. c. 1. v. 11. mentio. Rama, quaEphraimitis Tribui Iuda alligata, Socco prope aberat, 1. Sam. c. 19. v. 22. Schllo, in Tribu Ephtalm, Ps. 78. v. 60. sita inter Bethelam et Sichemam, Iudic. c. 21. v. 19. Sichem, in eadem Tribu, iuxta Vallem Illustrem, vide Gen. c. 12. v. 5. 6. Si mron. Urbs ad lacum Samochonitidem, vide Ios. c. 11: v. 1. etc. 12. v. 20. Valles variae: in quibus clariores. Vallis Achor, iuxta Galgalam. Arundineti, ad mare Ios. c. 16. v. 8. Illustris, seu Vallis Visionis seu Aulon, montibus inclusa et a Patriarcha Abrahamo olim habitata, vide Genes. c. 12. v. 6. Rephaim, iuxta Hierosolymam, versus Occidentem, Ioseph. Κοιλὰς Τιτάνων, Caelas Titanorum Hieronymo dicta, inde versus Austrum se Bethlehemam usque extendebat. Ut vallem Iephthael, et Iesreel, aliaque loca omittam, dequibus vide praefatum Becmannum loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.